Strumenti del Portale



Home > Dipartimenti > Lettere, Filosofia, Comunicazione > Société internationale pour l'étude du latin vulgaire et tardif: Introduction

Dipartimento di Lettere, Filosofia, Comunicazione

Area bacheca: 675&

Société internationale pour l'étude du latin vulgaire et tardif

web: www.unibg.it/lvlt - email: lvlt@unibg.it



The Société internationale pour l'étude du latin vulgaire et tardif has been created and established by the Comité international pour l'étude du latin vulgaire et tardif in order to guarantee and enhance the exchange of information and documents on Vulgar and Late Latin to all the scholars who are interested in the activities and research of the Society.

The activity of the Society develops under the patronage of the Comité international pour l'étude du latin vulgaire et tardif, whose current members are:

Gerd HAVERLING (Uppsala, Sverige), President of the Committee
Bela ADAMIK (Budapest, Magyarország), Vice-President of the Committee
Carmen ARIAS ABELLÁN (Sevilla, España)
Frédérique BIVILLE (Lyon 2, France)
Alfonso GARCÍA LEAL (Oviedo, España)
Sándor KISS (Debrecen, Magyarország)
Piera MOLINELLI (Bergamo, Italia)
Maria SELIG (Regensburg, Deutschland)
Heikki SOLIN (Helsinki, Suomi)
Roger WRIGHT (Liverpool, United Kingdom)
Comité d'honneur pour l'étude du latin vulgaire et tardif
Gualtiero CALBOLI (Bologna, Italia), Honorary President of the Committee
Louis CALLEBAT (Caen, France)
Benjamín GARCÍA HERNÁNDEZ (Madrid, España)
Maria ILIESCU (Innsbruck, Österreich)

Brevis descriptio, quomodo ea nata sit, quae est Société pour l'étude du latin vulgaire et tardif

Cum Joseph Herman et Robertus Coleman anno 1985 Bononiam convenissent, ut Colloquio interessent, quod fuit de Lingua Latina, una simul quadam in caupona cenarunt et cogitarunt etiam de Latino vulgari et tardiore colloquia haberi posse. Quod consilium Joseph, qui haud parum sua in re publica posset, quinque tantum interpositis mensibus bonum ad exitum duxit. Nam Pecsium in urbem nos convocavit, quamquam non plus duodetriginta fuimus, et Colloquia de vulgari quoque Latino sermone et tardiore agi coepta sunt. Quod ego quoque cum maximis horum studiorum cultoribus convocatus sum, puto me vere fortunatum fuisse. Adfuerunt enim una cum Josepho Herman Stephanus Borzsák, Robertus Coleman, Eugenius Coseriu, Paulus A. Gaeng, Maria Iliescu, Sandor Kiss, Viviana Law, Beng Löfstedt, Jacobus Malkiel, Witold Mańkzak, Ernestus Pulgram, Veikko Väänänen, Dieter Wanner, Jacobus Wüest.
Dein tertio quoque anno decem sunt continuata colloquia, undecim si Ovetanum addas, et orationes habitae ita semper sunt editæ ut duodecim confecta sint volumina (tribus sunt orationes collectæ, quæ Bergomi habitæ sunt). Decem sunt igitur adhuc acta colloquia, undecim Ovetanum si addideris. Quibus equidem interesse numquam omisi, cum satis superque putarem, felicem fortunatumque me fuisse, qui cum tam doctis viris occasionem essem colloquendi et disputandi nactus. Horum haud pauci insequentibus annis supremum obierunt diem neque eos sine aliqua memoro mæstitia, Herman ipsum, Coleman, Väänänen, Coseriu, Malkiel, Löfstedt.
Sed ne tristi et infausto omine hanc paginulam claudam, multos adulescentes memorabo his prope triginta annis additos esse, plus centenas mulieres et viros doctos unicuique adfuisse colloquio, nostris studiis quasi novum sanguinem additum esse, ut colloquia secundo quoque anno habeantur, non tertio, constitutum esse. Nobis igitur sperare conceditur huic tamquam studiorum arbori novas virides frondes numquam esse defuturas. Gualtiero Calboli

Contacts

If you like to subscribe to the Society, please send an email to lvlt@unibg.it


News, Links and Documents
Meeting Comité Bergamo 2012
Meeting Comité Oviedo 2014
Meeting Comité Uppsala 2016
Members of the Société Internationale pour l?Étude du Latin Vulgaire et Tardif